라틴어 문장 검색

duas praeterea legiones consules scribere iussi cum iusto numero peditum equitumque, et decem milia peditum sociis imperare et sescentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 242:1)
id praecipui provinciae Macedoniae datum quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 326:2)
Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 327:3)
Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 328:1)
capti sescenti ferme.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 653:2)
iuncta vehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 718:1)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 134:2)
Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 135:1)
finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 139:2)
in tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 244:1)
sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope qui inter murum fossamque deprensi erant volnerantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 144:1)
Servilio Galliam obtinenti provinciam litteras mittere ut sescentos equites conscriberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 250:2)
id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:1)
eo addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 254:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION