라틴어 문장 검색

super haec autem promittebat et alia centum quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장9)
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: " Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장27)
Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장24)
Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장18)
Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장10)
Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장17)
Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장5)
Secundum talia quoque augmenta exagonorum vel eptagonorum vel octogonorum vel novem laterum figura vel x quotlibet aliorum conpetenti progressione conficitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:5)
j vij xviij xxxiiij lv. Novem vero angulorum secundum eundem ordinem forma procreatur ita, ut secundum aequalem progressionem primi quoque eorum numeri distent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:4)
Sin vero his sequentes novem adiecero, fiet mihi quattuordecim numerorum forma pyramidis, quae per latera tribus unitatibus concludatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:8)
ut si a xvj tetragono proficiscens usque in novem terminum ponat neque excrescat ad quattuor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:9)
Novem igitur ad vj sesqualter est. Et eorum differentia ternarius est, qui comparatus contra maiorum differentiam, id est septenarii et novenarii, qui binarius est, reddit sesqualteram proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:9)
Erant quinquaginta;
(카이사르, 내란기, 1권 23:2)
Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 41장4)
Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION