라틴어 문장 검색

In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
Arbitrium quippe est ipsa deliberatio sive dijudicatio animi, qua se aliquid facere vel dimittere quilibet proponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:8)
Haec quippe prospiciendo futura, providentia dicitur sive praescientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:2)
Haec quippe propositio, nec esse est navale bellum cras futurum esse futurum, vel non esse cras futurum, duos habet sensus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:17)
Quippe servus quascumque domini conditiones accepit, acceptas servare convenit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:10)
Quippe caput sancti regis, longius remotum a suo corpore, prorupit in vocem absque fibrarum opitulatione aut arteriarum praecordiali munere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:2)
Quippe immanis lupus eo loci divina miseratione est repertus, qui illud sacrum caput inter brachia complexus procumbebat humi, excubias impendens martyri, nec sibi depositum permisit laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:12)
Est igitur primo videre quid sit amor, et unde dicatur amor, et quis sit effectus amoris, et inter quos possit esse amor, qualiter acquiratur amor, retineatur, augmentetur, minuatur, finiatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:1)
uterque namque timet amantium ne quod est multis laboribus acquisitum per alterius labores amittat, quod valde magis onerosum constat hominibus quam si spe frustrati nullum sibi suos fructum sentiant [sibi] afferre labores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:11)
In amantis ergo conspectu nil valet amoris actui comparari, potiusque verus amans cunctis exspoliari divitiis vel omni eo quod humano posset excogitari ingenio, sine quo quis vivere non potest, penitus privari eligeret quam sperato vel acquisito amore carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:3)
Sed hoc verum esse in amore acquirendo profiteor;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:3)
nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:4)
Nunc igitur sequenti restat loco videre quibus modis amor sit acquirendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 1:1)
Et quorundam fertur narrare doctrina quinque modos esse quibus amor acquiritur, scilicet formae venustate, morum probitate, copiosa sermonis facundia, divitiarum abundantia et facili rei petitae concessione.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 1:2)
Sed nostra quidem credit opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina monstrabit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION