라틴어 문장 검색

fuerint aliis haec forte decora:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:111)
tibi saepe Diana Maenalios arcus venatricesque pharetras suspendit, puerile decus;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:90)
ausi Danuvium quondam transnare Gruthungi in lintres fregere nemus;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:375)
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
Trinacria quondam Italiae pars iuncta fuit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:66)
non sic decus ardet eburnum, Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:152)
ille velut stabuli decus armentique iuvencam cum leo possedit nudataque viscera fodit unguibus et rabiem totos exegit in armos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:110)
stabat praeterea luco dilectior omni laurus, virgineos quondam quae fronde pudica umbrabat thalamos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:28)
protinus effuso laetam se fingere risu nec semel amplecti nomenque iterare sororis et dura de matre queri, quae tale recessu maluerit damnare decus vetitamque dearum colloquio patriis procul amandaverit astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:126)
o decus, o requies, o grata superbia matris, qua gessi florente deam, qua sospite numquam inferior Iunone fui:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:270)
Invidiae quondam stimulis incanduit atrox Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:9)
vos fida iuventus ite, mei quondam socii."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:149)
et linguis variae gentes missique rogatum foedera Persarum proceres cum patre sedentem hac quondam videre domo positoque tiaram summisere genu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:21)
fultaque sub gremio caelatis nobilis astris aetherium probat urna decus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:65)
addebant pulchrum nova moenia vultum audito perfecta recens rumore Getarum, profecitque opifex decori timor, et vice mira, quam pax intulerat, bello discussa senectus erexit subitas turres cunctosque coëgit septem continuo colles iuvenescere muro.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:226)

SEARCH

MENU NAVIGATION