라틴어 문장 검색

extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 390:2)
qua dilabente ad primum teporem solis, perlucens iam aliquid, incerta tamen ut solet lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis quam erat hostium aciem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 14:2)
Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 56:1)
itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 263:1)
nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 315:4)
simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 179:1)
castra sunt victori receptaculum, victo perfugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 499:2)
equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 540:1)
Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 568:1)
non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장2)
dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exuta incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장42)
rubro saxo et bonae et copiosae, si non per intervenia dilabantur et liquescant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장20)
nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장20)
cumque venerit ad moenia, efficiatur castellum et castello coniunctum ad recipiendam aquam triplex inmissarium, conlocenturque in castello tres fistulae aequaliter divisae intra receptacula coniuncta, uti, cum abundaverit ab extremis, in medium receptaculum redundet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION