라틴어 문장 검색

"tu me praeterito meditaris numina mille, quae simules parere meis virtutibus, ut me per varias partes minuas, cui nulla recidi pars aut forma potest, quia sum substantia simplex, nec pars esse queo."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 278)
alter et pecuniam recidit, unde victitent egeni.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus2)
quae tandem natura potest consistere duplex aut regnare diu, quam fons divisus ab arce separat, alternaque apicum dicione recidit?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 19)
"medere, quaeso, carnifex, tantis malis, concide, carpe fomitem peccaminum, fac ut resecto debilis carnis situ dolore ab omni mens supersit libera nec gestet ultra quod tyrannus amputet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1201)
"' linguam tyrannus amputari iusserat uni ex ephebis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1316)
"gladius recidat vile vix hominis caput infantis, istum flamma vindex concremet, sit his sub uno fine dispar exitus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1346)
"vel amputatum plaga collum dividens rursus coibit ac reglutinabitur, umerisque vertex eminebit additus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1370)
"habes loquentem, cuius amputaveras linguam:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1403)
ast ille tantam spem peragit manu, uno sub ictu nam caput amputat;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis38)
Nolite sinere per vos artem musicam Recidere ad paucos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.27)
Sin duram metues hiemem parcesque futuro contunsosque animos et res miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes quis dubitet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:4)
quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur, quid leges sine moribus vanae proficiunt, si neque fervidis pars inclusa caloribus mundi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem abigunt, horrida callidi vincunt aequora navitae, magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati virtutisque viam deserit arduae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 248)
vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, culpabit duros, incomptis adlinet atrum transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:14)
"ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 22)
sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION