- 문장 검색

라틴어 문장 검색

tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 146)
parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a10)
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam laeserat abiegni uenter apertus equi, cum pater in nati trepidus ceruice pependit, et uerita est umeros urere flamma pios.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 124)
sed premit adiecto radiantis pondere conchae semiferi Galatea latus, quod pollice fixo vellit, et occulto spondet conubia tactu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 11)
misisti et, triplicis metrum trochaei spondeo comitante dactyloque, dulces hendecasyllabos, tuumque blando faenore Sollium ligasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium6)
atque, cum sensim recitaretur, Arvandus necdum interrogatus se dictasse proclamat, re- spondere legati, quamquam valde nequiter, constaret quod ipse dictasset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:4)
"spoponderas te licentiam scribendae satirae versibus subitis postulaturum."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 14:6)
siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur, quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere, quandoquidem mortuo quoque imperatore laborantum devotioni quicquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 2:2)
abducunt ac sequestratis oscula impingunt, operam suam spondent, sed non petiti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 2:2)
Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum, cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit, itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit, quem nos propter hanc ipsam paenitudinis celeritatem non increparive sed consolatorie potius compellare cura-vimus, quia vicinaretur innocentiae festinata correctio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
Spoponderam Petronio, inlustri viro, praesens opusculum paucis me epistulis expediturum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:1)
quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:2)
talia dicentem non ipse immotus Achilles solatur iuratque fidem iurataque fletu spondet et ingentes famulas captumque reversus Ilion et Phrygiae promittit munera gazae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:140)
"iam te blanda sinu Tyrio sibi Gloria felix educat et cunctas gaudet spondere curules."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum26)
nec plura morati consurgunt, dictis impensius aggerat omne promissum Inachius pater, auxilioque futurum et patriis spondet reduces inducere regnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권65)

SEARCH

MENU NAVIGATION