라틴어 문장 검색

Quare Magisterium iugiter loquitur oboediens Verbo originario, in quo reponitur fides, et est commendabile quoniam Verbo committitur quod audit, custodit et explanat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:5)
An vero Scaevola in lusu duodecim , cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:1)
Qui si dediticius est, profecto iussis vestris oboediens erit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장34)
Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit relicuum, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes vivamus?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장50)
Hos itaque, ut ait Sallustius, " ventri oboedientes" animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 4:1)
Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:3)
ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 62:3)
rustici morigeri, urbani amici oboedientes patronoque contenti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:4)
ecce parui et oboedientis officium garrulitate complevi, licet qui indocto negotium prolixitatis iniungit, aegre ferre non debeat, si non tam eloquentes epistulas recipit quam loquaces.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 10:1)
Remeanti autem Augustino praeposito uestro, quem et abbatem uobis constituimus, in omnibus humiliter oboedite;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.13)
Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:3)
sed, in quantum noui uel ualeo, huius cupio in omnibus oboedire statutis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:20)
sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 314:2)
orare tribunos ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus praeberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 767:2)
utrimque enixe oboeditum dictatori est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 286:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION