라틴어 문장 검색

Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:8)
Expectata diu tandem provincia cum te rectorem accipiet, pone irae frena modumque, pone et avaritiae, miserere inopum sociorum:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII39)
cum plenus fluctu medius foret alveus et iam, alternum puppis latus evertentibus undis, arbori incertae, nullam prudentia cani rectoris cum ferret opem, decidere iactu coepit cum ventis, imitatus castora, qui se eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII7)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,ut se maris rector in suo mari regnare pateretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 3:1)
Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 2:1)
Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:2)
Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 2:1)
Si licet, exclamat, Romani maxime rector Nominis et ius est, veras expromere voces;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:44)
Deseruere cavo tentoria fixa Lemano, Castraque, quae, Vogesi curvam super ardua rupem, Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:1)
Et docilis rector rostrati Belga covini:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:16)
Cur hanc tibi, rector Olympi, Sollicitis visum mortalibus addere curam, Noscant venturas ut dira per omina clades?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:2)
Iure pari rector castris Afranius illis Ac Petreius erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:1)
Sic, o summe parens mundi, sic sorte secunda Aequorei rector facias, Neptune, tridentis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:65)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION