라틴어 문장 검색

quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo modo, ceterum Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 2장 1:2)
ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 5:1)
Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 1:1)
saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:1)
si ad allegoriam, nobis significatur nostra redemptio facta per Christum;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:7)
"Qui predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsum, secundum propositum voluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias glorie sue que superhabundavit in nobis";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:8)
filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,dis inimice senex custodis?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장78)
mulier si forte dolosa libertusve senem delirum temperet, illisaccedas socius:
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장44)
"Redemptio viri propriae divitiae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:6)
Tunc haec probabantur a domino, quando sacerdotes hostias immolabant et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum - quamquam haec omnia praecesserat in figura.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:4)
illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, haec cum redemptis gentibus clamitat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:7)
Quando vis, ut te videat - et inviset - adhibe arbitros amicos, libertos, servulos.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:6)
"vos lanam trahitis calathisque peracta refertis vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex, notum est cur solo tabulas inpleverit Hister liberto, dederit vivus cur multa puellae;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II34)
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges vulnera mappa, inter vos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina fervet commissa lagona.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V19)
dicet libertus,
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI71)

SEARCH

MENU NAVIGATION