라틴어 문장 검색

Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 4:5)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus.
(세네카, 행복론, Liber VI 175:2)
Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:3)
Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen, nobilis aut formosa coniux ceteraque ex in- certa et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 52:1)
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:1)
Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 39:2)
In imo pectoris secessu recondatur feraturque, non ferat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:3)
ubi me recondam quave tellure obruar?
(세네카, Hercules Furens 20:5)
quicquid arcani apparo penitus recondas et fide tacita premas.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:8)
ex opibus illis, quas procul raptas Scythae usque a perustis Indiae populis agunt, quas quia referta vix domus gaza capit, ornamus auro nemora, nil exul tuli nisi fratris artus:
(세네카, 메데아 8:21)
non in recessu furta et obscuro improbus quaerit cubili seque multiplici timens domo recondit:
(세네카, 파이드라 7:15)
ego utrumque, sed pro utroque, quid strictum abnuis recondere ensem?
(세네카, Phoenissae 499:1)
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, flumina sopito quaeque Marone cadunt, et leviter nymphis tota crepitantibus urbe cum subito Triton ore recondit aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
Nec non et rapti coniunx ibi vincta mariti it croceas demissa genas vetitaque recondi lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem26)

SEARCH

MENU NAVIGATION