라틴어 문장 검색

nimirum Orbes evanescentes ex quibus Sphaera ultimo constat, ubi Orbium illorum numerus augetur & crassitudo minuitur in infinitum, juxta Methodum sub initio in Lemmatis generalibus expositam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 19:2)
nimirum ubi vires centripetae decrescunt in duplicata distantiarum ratione, vel crescunt in distantiarum ratione simplici;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 60:2)
Nimirum quod spatium illud omne sit ad spatium, uniformi cum velocitate AC eodem tempore descriptum, ut est area ABnk ad Sectorem ADt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 53:3)
nimirum velocitas & linea GD. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 11:6)
Eo enim in casu momentum ejus (nimirum PIGR - Y) evadit nullum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 36:3)
Erant autem oscillationes in aere paulo celeriores quam in aqua, nimirum in ratione 44 ad 41.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 97:2)
Nimirum in descensu ad regiones nostras neque caudas emittunt, neque adeo illustrantur à Sole, ut nudis oculis se prius detegendos exhibeant, quàm sint ipso Jove propiores.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 19:6)
nimirum in vicinia Solis & juxta corpus fumans.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:18)
Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:2)
Nimirum ubi aliquid factum est quod legi dolet.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIV5)
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, Haec qui negavit magno consilio homini, Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.4)
Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi sublevandi refutandi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 23:1)
Sed nimirum quae sunt in manu hominum et mihi et multis contigerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 6:1)
Falsum est nimirum quod creditur vulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior apparuerit morte quam vita.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 1:1)
sed mea me in poenam nimirum fata trahebant :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 66)

SEARCH

MENU NAVIGATION