라틴어 문장 검색

Id etiam esse non sincerae neque amicae voluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonis, quod de optimo statu reipublicae civitatisque administrandae scriptum est, lectis ex eo duobus fere libris qui primi in volgus exierant, opposuit contra conscripsitque diversum regiae administrationis genus, quod Παιδείασ Κύρου inscriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 4:1)
HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus Adiutum, inquit, volo ire Noctes tuas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 2:1)
Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 1:1)
Tum de volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum 'fronte hilaro,' non 'fronte hilara' dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 4:1)
Arboreta ignobilius verbum, arbusta celebratius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 27:2)
et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 1:2)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
Histiaeus nomine fuit, loco natus in terra Asia non ignobili.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 20:1)
νάνουσ enim Graeci vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est ̔Ολκάδεσ. Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 3:2)
Si , inquit, non , praesente Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:2)
Tum vero satis noverat quam facilis esset ascensus a fastigio protectoris et primi regii sanguinis principis ad ipsam coronam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:14)
Attamen observabatur ei ante oculos cogitatio illa, quid si huic titulo inniteretur, precario fere rex futurus fuisset atque matrimoniii potius iure quam vere regio imperaturus, iure regni in persona reginae suae permanente.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:24)
In quo instituto rex perpetuo, sive ex affectus sui pertinacia, sive ex iudicii imbecillitate, potius se partibus addictum praebuit quam regii decoris memorem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:4)
Iaspar comes Pembrochiae, regis avunculus, promotus est in ducem Bedfordia, Thomas baro Stanleius, regius socer, factus est comes Derbiae, Edwardus autem Courtneius, Devoniae, quamvis rex etiam tunc apud se statuisset tempore comitiorum in plures nobilitatis gradum conferre, ita rem distribuens ut civiliter admodum et decore huiusmodi magnificentiis partim festum coronationis suae, partim conventum comitiorum, ornaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:5)
Itaque durante adhuc parlamento edictum regium promulgavit, veniam praeteritorum et restitutionem fortunarum impertiendo iis qui contra eum arma tulerant aut hostilia machinati erant, modo intra diem praefixum misericordiae suae se submitterent et iuramentum fidelitatis susciperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION