라틴어 문장 검색

ita mentem regimus, ut ad rerum naturam se, aptis per omnia modis, applicare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:9)
quid motum praebeat, quid regat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:4)
Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:7)
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:1)
Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et invertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:16)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
utpote sine quarum inventione corpora illa commode tractari aut regi non possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:17)
adeo ut sit quasi Regimen et Politia quaedam, quam exercet pars regens in partes subditas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:3)
Reliqui vero Motus regunt et reguntur invicem, pro rationibus vigoris, quanti, incitationis, ejaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:8)
Creant sibi homines oppositiones quae revera nullae sunt, easque in nova vocabula effingunt et cudunt, quae tam fixa sunt et invariabilia ut, ubi sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:26)
Secundae classi annumerentur, et ab aliis regantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:46)
Quo melius itaque, extra scandali adeoque periculi ictum et minas, tuti consistantes, operae precium erit nosse errores qui nos a recto tam insignis habitus tramite transvorsos agant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:20)
Itaque curae esse debet in religione reformandi (ut fit in corpore purgando), ne sana cum corruptis simul evacuentur, quod fere fit ubi reformatio regitur a populo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:30)
Nam praeterquam quod secreta sint, procedunt plerunque constanter et uno quasi spiritu reguntur absque contentione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:9)
Sunt itidem nonnulli qui in competitionibus et factionibus regendis multum valent, alias vero infirmi iudicii sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION