라틴어 문장 검색

Igitur Agrippinam ingressus, non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis, pacem firmaret rei publicae interim profuturam, et urbem reciperet munitissimam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 2:1)
Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 14:1)
sed ille spretis qui prohibebant, perrupit intrepidus, ingressusque consistorium, ore et pectore libero docuit gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 7:3)
Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 13:1)
quibus percitus tricensimo postquam ingressus est die, quartum kal.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 20:2)
Sub eisdem fere diebus, Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus, et Ciliciae fines ingressus, decessori suo principis litteras dedit, hortantis ut ad comitatum dignitate afficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo, quo etiam si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitude rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 1:1)
Nam cum Abdigildum quendam tribunum, fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent, quisnam provectus sit iudex, audissentque Ursicinum paulo ante urbem ingressum, montem Izalam petere;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 12:1)
Et licet multiplicia tela, per tormentorum omnia genera, volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam civitatem ingressus, refertam inveni, confluente ex finitimis virili et muliebri secus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 13:1)
Cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes, moxque ne raperetur, ratione iusta regressi, numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis, atrox committitur pugna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 8:1)
Quibus conventis, expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 4:1)
Sed cum ad latebras secessisset occultas, accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum, clam interemptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 20:1)
Ingressus itaque Parisios, Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum, cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali (ut emineret altius) superstanti, scripta iubetur offerre.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:1)
Qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis, doctus quid agi conveniet, confestim reversus discubuit inter ceteros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 4:1)
Ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum, ad id quod exarserat, quoquo modo corrigendum, redire citius imperavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 2:1)
Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium (ut solebat), avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat immodice, renitentibus plurimis murmure tenus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION