라틴어 문장 검색

Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:1)
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:1)
Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 2:1)
Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:2)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:4)
nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:4)
novum id plane quod imperator sola militis commoda ad senatum reiciat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장9)
simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari vel infringi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장8)
sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota vi novissimos incurrere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장9)
nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장10)
Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et situ terrarum, quoniam nostris provinciis late praetenta penitus ad Medos porrigitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장1)
deprecatus primo senatum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Servilium e consularibus aliosque testis inlexit ad proferenda quae velut reicere voluerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장7)
Et proximo senatus die Tiberius per litteras, castigatis oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent, M'. Lepidum et Iunium Blaesum nominavit ex quis pro consule Africae legeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장1)
locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장8)
Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION