라틴어 문장 검색

Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit mentesque militum convertit et rem ad pristinam belli rationem redegit.
(카이사르, 내란기, 1권 76:11)
Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est.
(카이사르, 내란기, 2권 32:21)
qui omnes ad eum producti contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur.
(카이사르, 내란기, 3권 28:7)
Non denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis vel terroris repentini vel obiectae religionis magna detrimenta intulissent, quotiens vel ducis vitio vel culpa tribuni in exercitu esset offensum;
(카이사르, 내란기, 3권 72:4)
Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장3)
Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장4)
Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장1)
neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장5)
plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장8)
hi nullas meriti vittas semperque profani.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:198)
commissa profanus ille luat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:212)
procul arceat altus Iuppiter, ut delubra Numae sedesque Quirini barbaries oculis saltem temerare profanis possit et arcanum tanti deprendere regni.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:31)
insomnis Pharius sacra profana rapit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano2)
omnibus acceptis ultro te regia solum protulit et patrio felix adolescis in ostro, membraque vestitu numquam violata profano in sacros cecidere sinus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:68)
quippe opifex veritus confundere sacra profanis distribuit partes animae sedesque removit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION