라틴어 문장 검색

In his itaque diebus potenter sedit rex in throno suo, ut faceret judicium et justitiam inter Christianos confratres, si cui illata fuisset injuria, vel si qua accrevisset discordia, volens omnia cum aequitate tractare et non ficta pace componere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:6)
Geldemarus ergo videns dominum regem consedisse ad justitiam, assistensque coram eo, graviter conquestus est super injuriis de civitate, quae sibi a Tankrado inferebantur, quam dono et ex manu ducis [0593B] Godefridi suscepit, ac militari obsequio promeruit, si caperetur, quamque nunc Tankradus, audita ducis morte, vi et injuste retinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:1)
Hac itaque Geldemari accepta querimonia, rex ex consilio suorum primum Tankrado legationem direxit, quatenus Hierosolymam ascendens, responsionem super querimoniis Geldemari et injuriis ei illatis faceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:2)
Qui minime de omnibus sibi illatis calumniis valens excusari, et praecipue de sacrilegio ligni sanctae crucis, de qua partem minuit ac dispersit, suspensus est a divino officio, dataeque sunt ei adhuc induciae, si forte aliquam excusationem posset reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:3)
Rex vero Babyloniorum [0597A] summa necessitate urbium suarum intellecta, universis civibus et ammiraldis hanc legationem solatiumque remisit, quod sine mora aliqua collectis armorum copiis, universis civitatibus subveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:2)
Sicque universis quadraginta quinque captivis, quibus amputare colla decreverat, nunc pepercit, et pecuniam inauditam supra quinquaginta millia bysantiorum auri suscipiens, omnes vivos et incolumes a manicis et catenis solutos, ac de turri David ejectos, pacifice in terram Damascenorum remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:3)
Hoc vero in loco dum diu praestolarentur adventum inimicorum, nec quisquam illorum adhuc in jactantia sua descendisset, rex quemque suorum in sua remisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:4)
Audita hac infamia crudeli et devastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et civitatibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:5)
Tandem, nunc minis nunc blanditiis populum compescentes, quemque in sua remiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:2)
[0608A] Econtra imperator praeteritarum injuriarum illis molestiam inferebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:5)
Tandem imperato humili eorum excusatione placatus, omnia quae sibi fuerant illata, per intercessionem tantorum principum cum omni benevolentia cordis peregrinis laxavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:8)
interdum Galli et Longobardi, licet fessi et itinere gravati, exsurgentes et adversus tot creberrimos assultus indignantes, frequenter eos remittebant, quousque septingenti Turcorum corruerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:6)
Deinde singulae acies Christianorum usquequaque a dextris et sinistris positae, singulis gentilium aciebus obstabant, saepius eos in fugam remittentes, et saepius adversus eos bellum iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:9)
et sic tota illa Longobardorum adunatio cum ducibus et principibus suis in fugam usque in tentoria remissa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:3)
Nam Christiani milites viriliter adhuc resistentes Turcis, plurimos perimebant, alios in fugam saepius remittebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION