라틴어 문장 검색

Symbolum non tenuerat aut fortasse tenere recusaverat et se non potuisse excusaverat.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 20)
quoque indulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 28:1)
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 17:1)
' Russus ' enim color et 'ruber' nimirum a vocabulo ' rufi ' dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθόσ autem et ἐρυθρόσ et πυρρόσ et κιρρόσ et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 7:1)
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 9:1)
Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 3:1)
Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:4)
sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 18:1)
Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:3)
Tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis omnium generum neque remissa nimis lenitate usi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 7:2)
et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo , causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 1:3)
collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 5:3)
Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:2)
Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 5:4)
Ita legati Galliae domum remissi sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION