라틴어 문장 검색

et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:3)
Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:4)
Si remittas hunc reatum
(ARCHIPOETA, II48)
Hunc reatum si remittas,
(ARCHIPOETA, II62)
Nihil enim habebat quo uteretur, nisi quod a paganis et etiam a Christianis, qui se paganorum subdiderant dominio, frequentibus irruptionibus aut clam aut etiam palam subtraheret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:2)
Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:1)
Vocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur?
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:5)
quoque indulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 28:1)
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 17:1)
' Russus ' enim color et 'ruber' nimirum a vocabulo ' rufi ' dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθόσ autem et ἐρυθρόσ et πυρρόσ et κιρρόσ et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 7:1)
Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui Teque aspectu ne subtrahe nostro et in Georgicis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 8:1)
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 9:1)
Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 3:1)
sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 18:1)
Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION