라틴어 문장 검색

Cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:2)
Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos, Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 5:2)
namque kalendis ipsis Ianuariis ascendente eo gradile Genii templum, e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior, nullo pulsante, repente concidit animamque insperato casu efflavit, quod adstantes (incertum per imperitiam an adulandi cupiditate), memorabant consulum seniori portendi, nimirum Sallustio, sed (ut apparuit) non aetati sed potestati maiori, interitum propinquare monstrabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 6:2)
Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi, gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 14:1)
Nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor, nimium callidorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 21:3)
Utque ductor usu et docilitate firmatus, metuens ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 2:1)
Amne enim repente extra margines evagato, mersae sunt quaedam frumentariae naves, cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere saxeo structis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 11:4)
quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum, sciri non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 11:5)
Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
Et hoc disposito stipatus velitibus paucis, ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus, in perniciosas praecipitatus insidias, ex ipso vitae discrimine tandem emersit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 3:1)
Iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu lunari nitens splendore, his qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta, multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum, cecidit complures, inter quos etiam tribunus peremptus est, periculum propulsare conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 8:1)
Hinc nos egressos, Persae cum saepe afflicti, peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis, occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles, ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 1:1)
Ideoque sempiternum veneror numen, quod non clandestinis insidiis, nec longa morborum asperitate, vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum, hunc merui clarum ex mundo digressum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:2)
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 2:1)
Sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION