라틴어 문장 검색

Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enitebar, ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replere poteram;
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:5)
"Medicorum optime, non prius carissimo mihi marito trades istam potionem, quam de ea bonam partem hauseris ipse."
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:3)
quam fidem secutus adolescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:7)
qui suis miraculis replet orbem totum,
(ARCHIPOETA, V55)
visoque rege, sicut dignum erat, quasi redivivum post tantas tribulationes recipientes, immenso repleti sunt gaudio, et ibi castra metati sunt una nocte.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:4)
Ac deinde cotidie inter nos sermocinando, ad haec investigando aliis inventis aeque placabilibus testimoniis, quaternio ille refertus succrevit, nec immerito, sicut scriptum est 'super modicum fundamentum aedificat iustus et paulatim ad maiora defluit,' velut apis fertilissima longe lateque gronnios interrogando discurrens, multimodos divinae scripturae flosculos inhianter et incessabiliter congregavit, quis praecordii sui cellulas densatim replevit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:11)
In quibus affectum in me paternum tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum plane cognitumque repetivi, domine beatissime et venerabiliter sincerissima caritate amplectende.
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 1:2)
Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 5:2)
Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 11:1)
eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:2)
Alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 5:3)
ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse, quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 4:1)
Maxime autem quia ante oculos omnium observabatur quantus forisfacturas et confiscationes tunc temporis obtinuerat, quae thesauris suis replendis sufficerent, unde casualia illa coronae possent contributionibus subditorum parcere, tempore praesertim quo pacem cum omnibus principibus vicinis coleret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:2)
Atque hoc regis prudentissimum remedium malum illud Hiberniae plane discussit apud populum Angliae, praesertim illud Hiberniae partem quae errore non malitia toxicum illud hauserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:3)
In quibus duabus actionibus negari non potest subditorum utruiusque regis enses strictos fuisse, et sanguinem utrinque hausisse, atque simul intentiones et affectus utriusque regis, quatenus ad confoederatos et affines, suos longe diversos extitisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION