라틴어 문장 검색

quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:6)
Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem ingeneratque in primis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt, impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 16:1)
Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:4)
Cum igitur hie locus nihil habeat dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint et obsint, proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare animos hominum et ad usus suos adiungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 22:1)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam multitudinis possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:4)
Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque ear rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:6)
qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:5)
erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:6)
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 110:1)
Etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re diceremus, initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 143:1)
ut conciliemus eos nobis, qui audiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 115:3)
Qua re illam partem superiorem, quoniam semel ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque conficiam - quantum consequar, vos iudicabitis - quibus ex locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam solae valent, ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et moveantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 121:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION