라틴어 문장 검색

Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,levi tamen admodum cura sit prodita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 4:1)
Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 6:2)
Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum,quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebuisse - id enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varro - nec una regione piovenire solitum, verum et in Faventino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 2:4)
Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:1)
Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:4)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:6)
Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere, nec tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:1)
quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 1:2)
Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 1:1)
neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:2)
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:1)
Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:6)
Ut etiam M. Cato prodidit,qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset respondit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:4)
eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps memorabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION