라틴어 문장 검색

qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:2)
ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:4)
mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:1)
Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장1)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)
sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:2)
eum ab illo discesseris, tune velut occasione data insidiabitur solitudini tuae dolor et requiescenti animo tuo pau- latim irrepet.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 42:4)
sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:4)
et tu mei requiesce Perithoi pater:
(세네카, 파이드라 17:17)
illa vel angusto mecum requiescere lecto et quocumque modo maluit esse mea, quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae, et quas Elis opes apta pararat equis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8b9)
ille meos numquam patitur requiescere postes, arguta referens carmina blanditia:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 165)
vix unum potes, infelix, requiescere mensem, et turpis de te iam liber alter erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 32)
nec licet in triviis sicca requiescere luna, aut per rimosas mittere verba fores.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 178)
Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos, et caelum noctu bis sine rege fuit;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a17)

SEARCH

MENU NAVIGATION