라틴어 문장 검색

Syphax accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiam quam cum Scipione iunxerat renuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha15)
renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 47:2)
ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba iactata renuntiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 422:1)
quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasium includi iuberent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 181:1)
id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 18:1)
Charopus renuntiari iubet, ita crederet, ut suae potius omnia quam illius potestatis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 125:2)
quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis non nostra inquit magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 202:1)
renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 666:2)
cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 669:2)
nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 20:2)
missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 61:1)
Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 377:1)
haec renuntiata regi ad naves ubi restiterat cum essent, in praesentia - neque enim iis venerat copiis ut vi agere quicquam posset - reverti Demetriadem placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 550:1)
haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 5:1)
consul deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari, et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION