라틴어 문장 검색

Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:2)
Moxque, suis letus sumptis, redit intro quietus, Nec uiolenter eum quis adit post tale tropheum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:5)
Sic tandem letus rex et pro uelle quietus Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut iuit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:11)
"Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus, Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:2)
MVRIBUS in ludum collectis mutuo dudum, Casus agit quendam latebram nimis in metuendam, In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:1)
Cumque uagaretur mus intus, ut egrederetur, Ora quiescentis contingit acumine dentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:2)
Quievitque terra per quadraginta annos.
(불가타 성경, 판관기, 5장32)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: " Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere? ". Quibus ait Dominus: " Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras ".
(불가타 성경, 판관기, 20장28)
ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장10)
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
(불가타 성경, 집회서, 25장27)
Quid adhuc retardatis in his, dum animae vestrae sitiunt vehementer?
(불가타 성경, 집회서, 51장32)
Et dixi: " Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장5)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장11)
Et dixi ad eos: " Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ". Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION