라틴어 문장 검색

hic qui rex populis pluribus imperat, bello cum peteres Nestoream Pylon, tecum conseruit pestiferas manus telum tergemina cuspide praeferens:
(세네카, Hercules Furens 8:21)
adsit Lycurgi domitor et rubri maris, tectam virente cuspidem thyrso gerens, geminumque numen Phoebus et Phoebi soror:
(세네카, Hercules Furens 13:5)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:15)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
praeceps silvas montesque fugit citus Actaeon agilique magis pede per saltus ac saxa vagus metuit motas zephyris plumas et quae posuit retia vitat:
(세네카, 오이디푸스 9:12)
retia vinctas tenuere feras, nulli laqueum rupere pedes:
(세네카, 파이드라 1:25)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
hic ubi me prima statuent in parte choreae, et medius docta cuspide Bacchus erit, tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b15)
nil agis, insidias in me componis inanis, tendis iners docto retia nota mihi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3211)
at tibi, qui nostro nexisti retia lecto, sit socer aeternum nec sine matre domus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 821)
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae huius, et exuuio plenus ab hoste redis, tempore quo portas Caeninum Acrona petentem uictor in euersum cuspide fundis equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 104)
quodcumque Platonis ingenium, quod in arce fuit, docet ordine temo, quae vel Aristoteles, partitus membra loquendi, argumentosis dat retia syllogismis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
cuspis trabe surgit eburna, ebria caede virum, propter Bellona tropaeum exstruit et quercum captivo pondere curvat, consurgit solium saxis quae caesa rubenti Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo nativa exustas adflavit purpura rupes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
"Libycum mea terruit axem cuspis et infido posui iuga tertia Poeno."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION