라틴어 문장 검색

Ita, nec ut emat melius nec ut vendat, quicquam simulabit aut dissimulabit vir bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:2)
Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius iam diu loquitur, ars ulla sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:1)
a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:2)
sin dissimulare, tu quem ad modum his satis facias, videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:3)
nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:4)
vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi aut metuendo ignavissimi iudicaremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 19:2)
nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:1)
ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 10:1)
dissimulavi dolens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 8:5)
ita res est removendumque censeo illud dissimulantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 21:5)
dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 1 7:6)
sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8A 1:2)
nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:2)
quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:3)
mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION