라틴어 문장 검색

An hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae novem annis quibus regnant sumpsisse ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 427:1)
nunc interroganti senatori paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 147:1)
causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:1)
iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 430:1)
et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, temperavit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renovarent vetusta iura cum ea civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 257:2)
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1356)
perii, pertimui miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 841)
postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimesco:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2133)
nil reticebo quod sciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9119)
Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 147)
num mea gratia pertimescit magis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 210)
Pertimui, quis hic loquitur prope?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 411)
pertimui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2126)

SEARCH

MENU NAVIGATION