라틴어 문장 검색

ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:2)
ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 55:2)
ac, ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 78:2)
Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur negat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 98:1)
ut in tragoediis, cum Teucer reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 102:3)
aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:4)
Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:1)
nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, facere quod noceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:2)
tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 50:2)
aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, Non amplius me obiurgabis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:4)
lex altera, proditionis damnatus cum advocato exulet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 201:7)
debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:3)
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:5)
ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:4)
et corpulento litigatori, adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION