라틴어 문장 검색

quod neque convictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장3)
sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie victum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장7)
quod reus postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rursum ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장5)
adiciebantur adulteria venena quaesitumque per Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장3)
an Sacrovirum maiestatis crimine reum in senatu fore?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장4)
nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem principibus petivit dixitque pro sententia ut publicis privatisve monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 57장2)
privatis olim simultatibus effectum ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장7)
nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfectionibus obnoxium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장8)
nec dubium habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장2)
L. Ennium equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum argenti vertisset, recipi Caesar inter reos vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장2)
iam primum publica negotia et privatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장2)
ac si quando cum privatis disceptaret, forum et ius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장14)
Carsidius Sacerdos, reus tamquam frumento hostem Tacfarinatem iuvisset, absolvitur, eiusdemque criminis C. Gracchus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장4)
precante reo brevem moram, dum accusator consulatu abiret, adversatus est Caesar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장3)
solitum quippe magistratibus diem privatis dicere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION