라틴어 문장 검색

Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:4)
omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:6)
ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 5:2)
habes enim a rhetoribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:15)
Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius Ne ego inquit incautus, qui cum Academico et eodem rhetore congredi conatus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 1:1)
nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 1:2)
Hinc rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris, hine noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:6)
Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an possint haec quoque esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:2)
Sed discentium studiis inveniuntur magistri, huic autem qui studeant, sunt nulli, rhetorum turba referta omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:3)
sed cum maxime tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam facultatem adsequi dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 84:3)
haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:6)
Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius inventores et principes fuisse constaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:2)
neque vero istis, de quibus paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et viam, sed naturam defuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:4)
Quod enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 136:2)
ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi concitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 153:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION