라틴어 문장 검색

Neque ego sum nescius vos nec tristitiam nec nubilum vultum in bonis ducere, nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in vita risisse scribit magnopere mirari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:3)
Ad quod Caesar risit, emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:11)
Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:1)
Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 16:1)
Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:9)
Mixtaque ridenti colocasia fundit acantho et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:4)
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:4)
De numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est, cum ipse iam riseris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:2)
Risit Quintus delectatusque est, quippe alienissimus a suspicione furtorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:4)
Illic postquam se lumine vero Implevit, stellasque vagas miratur, et astra Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:3)
Lascivam ver- borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu- sarem, si meum esset exemplum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr6)
Sed tu ne totiens domini patiare lituras Neve notet lusus tristis harundo tuos, Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III7)
Lascivos leporum cursus lususque leonum Quod maior nobis charta minorque gerit Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIV1)
Sic interpositus villo contaminat uncto Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus, Sic Arretinae violant crystallina testae, Sic niger in ripis errat cum forte Caystri, Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, Inproba Cecropias offendit pica querellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII2)
Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LVIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION