라틴어 문장 검색

deinde adolescit maturius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 3:2)
ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem difficilem praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 1:5)
praecipua essecommoda humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina quae non fatigentur multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quae leviter suspensa sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 6:3)
Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:1)
Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:2)
ubi vero truncus adoleverit, fere triennio intermittendus est eius operis labor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 4:2)
at si robusta et integra, minorem operam desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:2)
Illa rursus mali generis vineta, quae quamvis robusta sint,propter sterilitatem fructu carent, ut diximus, emcndantur insitione facta, de qua suo loco disseremus cum ad eam disputationem pervencrimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 9:2)
primum vitis habitum, nam si robusta est ampliores materias sustinet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:4)
Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:3)
Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 9:1)
Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:2)
At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:3)
Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:2)
Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION