라틴어 문장 검색

sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:4)
his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:2)
eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:23)
"cum trepida ante boves dictatorem induit uxor et tua aratra domum lictor tulit:"
(페르시우스, 풍자, satire 153)
hic hic quod quaerimus, hic est, non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
(페르시우스, 풍자, satire 5117)
Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:3)
Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:26)
Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugantque rostris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.4)
huic rostrum inserens Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.5)
Similem si negas Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.6)
Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:1)
Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 611)
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras Venit et in viridi garrula sedit humo, Terque bovis niveae petulanti pectora rostro Fodit et albentis abstulit ore iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 510)
Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto, Ingenium dominae lena movebat anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 519)
quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae, quarum blanditias verbaque murmur habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION