라틴어 문장 검색

de reliquo, si orationes illius metiaris, acer rotundus, compositus excussus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 5:1)
Severianus ista rhetor altius, Afer vaferque Domnulus politius, scholasticusque sub rotundioribus Petrus Camenis dictitasset acrius, epistularis usquequaque nec stilus virum vetaret, ut stupenda pangeret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:16)
Verberant puppim, quatiunt carinam, ventilant spondas laterum rotundas, arborem circa volitant sinistrae sibila linguae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:7)
Plane et ipsae extructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 1:5)
Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:2)
Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.12)
in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.6)
insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 310:1)
nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto structurae antiquo genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 111:1)
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 275:1)
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장37)
Turres itaque rotundae aut polygonoe sunt faciendae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장13)
sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his erit utendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장22)
ita cum in structuram coiciuntur, non possunt continere caementa, sed ea ruunt et labuntur oneraque parietes non possunt sustinere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장13)
igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION