라틴어 문장 검색

Exest etiam uehementer corpus atque ossa quoque resoluit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 21:1)
Eadem increscentem quoque carnem coercent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:9)
Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 6:2)
Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)
Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renouatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:6)
Vbi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:3)
Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:1)
Intus ruptum oculum febricula iuuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:2)
Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:3)
Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:1)
Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:7)
Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:5)
Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:3)
Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:4)
In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION