라틴어 문장 검색

Propter quod sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum ad relativum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:29)
Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relativa, reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis absque differentialibus aliis. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:30)
hec etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum et rithimorum relationem consistit;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 146:2)
1. Rithimorum quoque relationi vacemus, nichil de rithimo secundum se modo tractantes;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 191:1)
Orationis partes omnes, inter recitandum, praeceptore doctissimo praesente, enumerare, earumque nexum et relationem mutuam, nullo monente, aut corrigente, debent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.50)
sacramentum frustraverat trinitatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:5)
Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:14)
Hoc ergo illud magnum est sacramentum:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:25)
Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum - margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest - post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:27)
In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:21)
Nisi pulsaveris inportune, panem non accipies sacramenti.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:12)
Quod ne de gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:1)
nominis sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:24)
quod, licet dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:46)
Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION