라틴어 문장 검색

nam eis non vino, sed aqua et lacte sacrificari solet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 216)
Fe- bruus autem est Ditis pater, cui eo mense sacrificabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4316)
quapropter et pontifices sacrificaturi praemittere calatores suos solent, ut, sicubi viderint opifices adsidentes opus suum, prohibeant, ne pro negotio suo et ipsorum oculos et caerimonias deum attaminent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2683)
maxima taurus victima quia triumphantes de albis tauris sacrificabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1467)
nam cum numinibus ceteris varie pro qualitate regionum sacrificetur - ut Veneri Paphiae tantum de ture, unde est "haud equidem tali me dignor honore", Genetrici vero, id est Romanae, etiam de victimis - , Libero ubique caper immolatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3805)
libemus sacrificemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3798)
oceano libemus ait quasi nympha Oceano sacrificat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3801)
demitte crvorem 'sacrifica' modo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5411)
Cumque in omnibus rebus vim haberent maxumam prima et extrema, principem in sacrificando Ianum esse voluerunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae iani foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:4)
Febris enim fanum in Palatio et aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:5)
quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 23:6)
illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:8)
Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:2)
ibi paulum retentus in Larium lacum decidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 2:2)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION