라틴어 문장 검색

reddimus aeternas, indulgentissime doctor, grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores ore pio;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1252)
hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:13)
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:7)
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, si qua tegunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:12)
Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:16)
instamus tamen inmemores caecique furore, et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:7)
" Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:17)
excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:3)
Ecce trahebatur passis Priamea virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra, - lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:2)
vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:19)
Nec prius amissam respexi animumque reflexi, quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam venimus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:32)
Huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum, crateresque auro solidi, captivaque vestis congeritur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:9)
tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:2)
Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, exorat pacem divom, vittasque resolvit sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, ipse manu multo suspensum numine ducit, atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION