라틴어 문장 검색

nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui.
(아풀레이우스, 변명 27:8)
ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi adiutare.
(아풀레이우스, 변명 29:3)
ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse;
(아풀레이우스, 변명 30:7)
at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat.
(아풀레이우스, 변명 32:2)
Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat;
(아풀레이우스, 변명 34:1)
ceterum me etiam ueneficii reum postularent;
(아풀레이우스, 변명 39:16)
ceterum Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget;
(아풀레이우스, 변명 41:6)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro;
(아풀레이우스, 변명 42:6)
an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus?
(아풀레이우스, 변명 43:15)
ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget:
(아풀레이우스, 변명 46:17)
ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti;
(아풀레이우스, 변명 49:3)
ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus;
(아풀레이우스, 변명 50:6)
ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi.
(아풀레이우스, 변명 52:15)
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano.
(아풀레이우스, 변명 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION