라틴어 문장 검색

quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 139:2)
narrare, quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:5)
Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:5)
Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:6)
Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:5)
Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 76:1)
Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis cruentetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.23)
huc propere admove et sparge salsa colla taurorum mola.
(세네카, 오이디푸스 5:7)
tangensque salsa victimam culter mola.
(세네카, Thyestes 702:1)
"in flumen currente mari transcendit amarus blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum salsa peregrinum sibi navigat unda profundum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 164)
ebria nec solum spirat conchylia sandix;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium49)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
hic nobis trahebantur horae non absque sermonibus salsis iocularibusque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:1)
quae salsi erga singulos libra sermonis!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION