라틴어 문장 검색

et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret, relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret idem, hostes urebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:2)
ruinaque confligentium mutua, humi corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus, profundisque vulneribus transfixorum, cum timore audiebantur ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:2)
Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:1)
Cum autem ad urbem Constantinus venisset, egressus ex urbe Maxentius campum supra Tiberim, in quo dimicaret, elegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 4:2)
Utriusque ad Cibalensem campum ductus exercitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 4:1)
Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:4)
Cui occurrit venienti Odoacar ad fluvium Sontium, et ibi pugnans cum eodem, victus fugit et abiit in Veronam et fixit fossatum in campo minore Veronense V kalendas Octobres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 2:1)
In campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 152)
Domnus Hludovicus haec audiens, Cunrath cum reliquis fidelibus suis dirixit, et eodem Hupert in campo comprehendit et occidit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 136)
ibi synodum fecit cum omnibus Francis solito more in campo.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:2)
Ibi Saxones praeparaverunt pugna in campo, qui viriliter domnus Carolus rex et Franci solito more super eos inruentes et Saxones terga vertentes;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:5)
Tertia pugna commissa est inter Baioarios et Avaros in campo Ibose, et fuerunt ibi missi domni regis Caroli Grahamannus et Audaccrus cum aliquibus Francis;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:7)
Saxones autem congregantes se in campo, qui dicitur Sinistfelt, praeparantes se quasi ad pugnam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:4)
Conventu peracto, cum Vosegi saltum venandi gratia peteret, obvios habuit legatos Leonis imperatoris;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 244:2)
indeque Rumerici castellum petens reliquum aestivi caloris et autumni dimidium exercitatione venatoria in Vosegi saltu atque secretis exegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 269:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION