라틴어 문장 검색

Sed adhuc maior blasphemia fuerit si quis Deum introducat dicentem descendam et ero similis principi tenebrarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:6)
Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem nisi ut maritus, inimicum nisi salva dignitate, ubi amico conceditur loqui prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:18)
Petitiones quas ipse non satis intelligis amico alicui fido et sagaci demanda qui referat an eiumodi sint quas salvo honore promovere possis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:5)
Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.
(불가타 성경, 요엘서, 3장5)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
(불가타 성경, 말라키서, 3장15)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장9)
et dixerunt: " Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장21)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)
Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장22)
Senatum dicimur saluum esse uoluisse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:2)
etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem petant, capi posse.
(카이사르, 내란기, 1권 67:10)
quibus salvis atque incolumibus rem obtinere malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 72:7)
An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:26)
At in tabe eius, qui salvus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, eiusdemque coloris, sine pituita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION