라틴어 문장 검색

Cujus dona aliqua ad vitam tam sapientissimi quam simplices atque idiotae habent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:8)
Quod enim ante omnia tempora, et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est non est ibi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:18)
Noverat certe ut discretissimus grana a paleis, et margaritam caeteris quandoque pretiosiorem in sterquilinio deprehendere, quam in ornamento regio tanquam sapiens aurifaber valeat componere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:2)
Et nos ergo humanarum gladio rationum, quibus nos tam philosophi quam haeretici impetunt, in eos converso, eorum robur aciesque argumentorum suorum in Domino dissipemus, ut jam minus simplicitatem fidelium aggredi praesumant, cum de his confutati fuerint, de quibus praecipue impossibile eis videtur responderi de diversitate personarum in una et individua penitus ac simplici divina substantia, et de generatione Verbi seu processione Spiritus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:7)
Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:3)
Juxta quod et Salomon ipse beato, ut supra meminimus, testante Hieronymo in ipso statim Proverbiorum exordio commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque parabolarum, et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:7)
cum pravitatis haereticae doctrina est propagata Ecclesiae, nam antea simplici tantum fide vigebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:18)
Aliter admonendi sunt hujus saeculi sapientes, atque aliter hebetes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:28)
idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:8)
Sapiens intelligit quae loquitu:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:17)
"Sapiens intelligit quae de ore ejus procedunt, et in labiis portat intellectum (II Cor. XII, 4).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:25)
" Si vero non intellexerint quae de ore proprio proferebant, non erant sapientes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:26)
Unde si stultum est prophetas negare sapientes fuisse, restat ut intellexerint quae proferebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:27)
Nec ad salutem illius sapientis proverbium quod pueri didicerunt, eorum conterit impudentiam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:11)
Tantam quippe divinae unitatem substantiae ac simplicitatem seu identitatem profitemur, ut sicut a partibus ita ab accidentibus immunis omnino perseveret, nec in nullo penitus variari queat, nec in ipsa quidquam esse possit, quod ipsa non sit. Eadem itaque substantia simplex omnino atque individua quae Pater est tam Filius quam Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION