라틴어 문장 검색

postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:3)
nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 242:1)
subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 275:1)
postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum appropinquantes, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque custodibus partim ea quae in plaustris erant diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 496:1)
quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 465:1)
alia multitudo peditum equitumque deturbatis hostibus montis sine duce cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 208:1)
inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:1)
nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 490:2)
adveniens deturbavit totum cum carne carnarium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 45)
aspellito, detrude, deturba in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 24)
quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 24)
Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3149)
haec verecundiam mi et virtutis modum deturbavit detexitque a me ilico;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 234)
concedam a foribus huc, hinc speculabor procul, unde advenienti sarcinam imponam seni.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1180)
nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt ad villam illius, exul ubi habitat senex, cuius deturbavit ventus tectum et tegulas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS46)

SEARCH

MENU NAVIGATION