라틴어 문장 검색

pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 477:1)
deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 303:2)
progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:2)
viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit,duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 127:1)
conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos qui aderant, ut potius quam extorti morerentur, arma secum caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 286:1)
cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis - dromon ipsi vocant - positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 310:1)
has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 435:1)
mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 438:1)
Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 485:1)
satellites tyranni in media fere acie consistebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:4)
primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 163:1)
et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:2)
ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 169:1)
quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 171:1)
magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 407:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION