라틴어 문장 검색

aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre, quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 7:15)
et non semel mori satius est?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 2:1)
Quanto satius est ad contemplationem tot tantorum- que beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt !
(세네카, 행복론, Liber II 129:1)
Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos.
(세네카, 행복론, Liber IV 131:4)
Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere !
(세네카, 행복론, Liber V 105:1)
Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere.
(세네카, 행복론, Liber VI 119:1)
Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam solvere !
(세네카, 행복론, Liber VI 127:4)
Quemadmodum illi servaverunt bonorum civium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita non servat grati hominis adfectum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi, quas ipse submoveat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur.
(세네카, 행복론, Liber VI 188:1)
Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit.
(세네카, 행복론, Liber VI 199:3)
Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat.
(세네카, 행복론, Liber VI 208:1)
satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari.
(세네카, 행복론, Liber VII 86:3)
non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere.
(세네카, 행복론, Liber VII 97:4)
Satius erat ista in oblivionem ire, ne quis postea potens disceret in- videretque rei minime humanae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:1)
Dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 82:4)
sed tamen, mihi crede, satius est vitae suae rationem quam frumenti publici nosse.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 111:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION