라틴어 문장 검색

ita potius faciam:
(아풀레이우스, 변명 89:4)
at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.
(아풀레이우스, 변명 93:9)
potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit.
(아풀레이우스, 변명 95:2)
Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)
accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum:
(아풀레이우스, 변명 98:7)
uti dotem mihi modicam potius quam amplam diceret?
(아풀레이우스, 변명 100:5)
an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret?
(아풀레이우스, 변명 100:11)
id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes:
(아풀레이우스, 플로리다 12:15)
quae mihi ne in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut Karthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:79)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
"si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, non tibi adsciueris, sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:46)
"Ominare, et potius responde an intra aedes erum tuum offenderunt."
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:8)
Neci mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibus quam dissolutis ad hilarem lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, paulisper etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia,
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:1)
"Quin sumis potius loco congruentes luctus et lacrimas?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION